Ordinis Theutonici, Nr. 527, S. 387
Inriocencius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum in Alamania salutem et apostolicam benedictionem. Devocionis vestre precibus inclinati, ut
possessiones et alia bona mobilia et inmobilia, exceptis feudalibus, que liberas personas fratrum ad ordinem vestrum mundi relicta vanitate volan- cium et professionem faciencium in eodem, si remansissent in seculo, racione successionis vel quocumque alio iusto titulo contigissent, petere, recipere ac retinere libere valeatis, vobis auctoritate presencium indul- gemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius se noverit incursurum. Datum Asisii xv kal. iunii pontificatus nostri anno undecimo.
Sino dato: A. 20 n. 89 Latine et Germanice cum nota: „In Bysen et Alexander huic similo in Confluentia. Gregorius eiusdem tenoris". A. 16 p. 99 „luncis". — Cum dato: IV, 206v. n. 6. Citatur „Asissii etc." R. 157 intcr Iuncensia. Or. quondam Iuncense cum bulla in filis seri- ceis rubris et luteis appensa in archivo ordinis Thcutonici Vindobonensi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 527, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/43174e6f-9fa7-4a1d-b2c5-158f79a72518/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success