Ordinis Theutonici, Nr. 321, S. 304
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepi- scopis et epicopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime, qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate1, passim a malefactoribus suis iniurias sustinent et rapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocencia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu
iustitie conquerentes universitatem vestram literis petierunt apostolicis exci- tari, ut ita videlicet eis in tribulacionibus suis contra malefactores suos prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, et pres- suris vestro possint presidio respirare; ideoque universitati vestre per apo- stolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus illos, qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint vel ea iniuste detinuerint, que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sentenciam excommunicacionis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas la- borum de possessionibus habitis ante concilium generale seu nutrimentis ipsorum spretis privilegiis apostolice sedis extorquere, monicione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sentencia percellatis; si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint, eos appellacione remjta ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sentenciam, donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuum inieccione anathematis vinculo fuerint innodati, cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo me- reantur absolvi3. Villas autem, in quibus bona predictorum fratrum vel ho- minum suorum detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sententie suppo- natis. Datum Laterani xvii kal. februarii pontificatus nostri anno quiuto.
Sine dsto: 1,71; II, 105 n. 53; A. 20. 51 Latine et Germanice cumnota: in Traiecto in- feriori. Dis privilegium is zcum nedirsten Utrecht. B. 126 inter Marburgensia, cf. 190. — Cum dato: Laterani xvii kal. febr. p. a. 5. IV, 178 v.; Ioh. 27; A. 16 p. 62 „in Marpurg". „Hoc etiam invenitur in Mechelinia". Edd. Caorsinus B. 7; Senner D. 5v. — Cum dato: Tibure ii kal. iunii a. 9. ^Traiecti* A. 16 p. 106. 1. II. libertati caeteri. 2. Caetera desunt II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 321, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/48f22a9f-386f-4b1f-9994-4afc15a2ea63/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success