Ordinis Theutonici, Nr. 354, S. 327
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 354, S. 327

Honorius episcopus servus servorum dei veuerabilibus fratribus archi- episcopis et epicopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ad iniurias et molestias propulsandas, que reli- giosis hominibus inferuntur, nullos magis quam prelatos ecclesiarum convenit con- gmam sollicitudinem adhibere. Sicut autem dilecti filii fratres domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani sua nobis insinuatione monstrarunt, quod vos de novo quasdam confratrias in vestris ecclesiis statuentes eorun- dem confratrias fieri prohibetis et contra ea, que ipsis indulsimus, tam ecclesias quam clericos eorundem occasione qualibet emergente subponitis interdicto, illos quoque, qui in dictos fratres nianus iniciunt violentas, domos eoruiu di- ruunt vel invadunt, eis res alias auferentes vel ipsos quomodolibet aggra- vantes corrigere non curatis. Quoniam igitur officio nostro multum detrahitur, si viris religiosis gravamen aliquod inferatur nec eos ab eorum molestiis defensetis, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus opera pietatis, que fiunt in illo3 fratrum predictorum xenodochio, vene- rando, diligentius attendentes super confratriis eorum nullum dampnum eis- dem fratribus per quaslibet alias confratrias seu preiudicium inferatis nec ab aliis permittatis inferri nec eorum ecclesias vel clericos contra privilegia,
que ipsis apostolica sedes indulsit, aliquatenus aggravetis. Illos autem, quos vobis constiterit predictis fratribus detrimentum vel iniuriam irrogasse, satis- facere vel exhibere plenam iusticiam moneatis, et, si necesse fuerit, appella- tione remota censura ecclesiastica compellatis. Datum Laterani vi idus februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 99 v. n. 34; D. 33; A. 20 n. 81 Latine et Oermanice cum nota: Et est in Nurenberg. — Cum dato: R. 23 inter privilegia in Ellingensi domo asservata n. 1. 2. aat
nllo II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 354, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/e2a2a0bd-e720-4347-826c-de6aaffd15d4/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success