Ordinis Theutonici, Nr. 14, S. 27
Ordinis Theutonici, Nr. 14, S. 27
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus dono et concedo regieque maiestatis auctoritate confirmo tibi comiti Ioscelino, avun- culo et senescalco meo mihi dilectissimo, castellum novum, quod in montanis Achonensibus situm est, cum vineis et olivetis et iardinis, cum omnibus terris
suis cultis et incultis, cum omnibus villanis terre et cum omnibus pertinen- ciis et divisionibus suis, sicut libere et quiete illud possedi et ea die, qua tibi illud et heredibus tuis iure hereditario possidendum donavi, possidebam, ex- cepto casali, quod dicitur Iazun, quod cum omnibus pertinenciis suis mihi retineo. Dono preterea tibi et heredibus tuis quingentos bisancios ad fundam Achon et quingentos ad fundam Tyri annuatim per consuetos funde Achon ct funde Tyri terminos recipiendos et iure hereditario possidendos. Dono nichilo- minus tibi et heredibus tuis feodum, qui fuit Iohannis Banerii, centum scilicet bisancios ad fundam Acon et quatuor carrucatas terre in territorio de Cai- mont; quem feodum tu donasti Garnerio homini tuo Parisiensi, qui predicti Iohannis Banerii filiam duxit uxorem, sub unius servientis servicio cum duabus equitaturis. Hec autem omnia tibi et heredibus tuis iure hereditario possidenda donavi pro commutatione castri sancti Helye, quod cum omnibus pertinenciis suis tibi perpetuo possidendum antea donaveram, et pro commutatione Lubani et Carrubie, que cum omnibus pertinenciis suis et cum hominio, quod fuit Io- hannis de Lumbres, post mortem domine Marie, Ierosolimorum quondam re- gine, ad te reverti debebant. Dono eciam tibi et heredibus tuis Maronum cum omnibus pertinenciis suis tam in dominiis quam in feodis et hominium Gau- fredi Torti, hominium eciam sancti Georgii et tocius terre pertinentis ad sanctum Georgium. Tali siquidem conditione hec omnia, sicut prescripta sunt, tibi con- cessi, quod pro dictis omnibus mihi et heredibus meis tu et heredes tui ser- vicium sex militum exceptis feodatis perpetuo faciatis. Ut igitur hec omnia, sicut superius enarrata sunt, tu et heredes tui libere et quiete teneatis et ha- beatis in perpetuum et ut huius donationis et concessionis mee pagina rata tibi et heredibus tuis teneatur in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri et corroborari precepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxxx° ii°1 indictione xv° concessione et assensu Guidonis Ioppes et Ascalonis comitis et Sibille sororis mee eorun- dem3 comitisse. Huius rei testes sunt princeps Reinaldus Montis Regalis et Ebronis dominus; Renaldus Sydonis dominus; Balduinus Ramatensis dominus, Balianus frater eius; Aimericus constabularius; Gaufridus Tortus, Milo de Co- lovardino. Data Acon per manum Willelmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii viii kal. marcii.
I, 6v. n. 4. 1. m0 c° bcx° ii° B; cf. p. 9. Nec Aimericus ante 1179 constabulariua
fuit. 2. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 14, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/4c26fbbb-8000-4a34-800d-867e022be5ab/charter>, accessed at 2025-01-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success