Ordinis Theutonici, Nr. 15, S. 28
Ordinis Theutonici, Nr. 15, S. 28
In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Amen. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus dono et
concedo tibi, Guilielme, venerabilis Tyrensis ecclesie arcbiepiscope, et successo- ribus tuis et per te ecclesie tue in perpetuum decimam exeniorum, id est pre- sentium omnium, que fiunt ex tota terra Toroni in nativitate domini, in car- nelevare et in pasca, in gallinis scilicet, ovis, caseis, ectulis1 et lignis; deci- mam quoque bisantiorum, quos de liberis carrucis accipio vel accepturus sum. Dono nihilominus et concedo, quod villani universas decimas, quas de tota terra Toroni do et dare consueverunt predecessores mei, in domum tuam, que est apud Toronum, deportent, ut sicut nobis novem partes ita tibi deci- mam sine contradictione deferant. Et ut huius donationis et concessionis mee pagina rata tibi successoribusque tuis et ecclesie tue teneatur in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri pre- cepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° Ixxxii° indictione xv*. Huius rei testes sunt Odo Beritensis episcopus; Reimundus comes Tripolitanus; Ioscelinus regis senescalcus; princeps Rainaldus; Rainaldus Sydonis dominus; Laurentius de Franco loco; Balduinus de Duaco. Datum Ierusalem per manus Guillielmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii v kal. maii.
I, 85 v. Annotatur in fine: „Hoc privilegium habet ecclesia TyrensU". 1.?
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 15, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/3b8704da-4704-4dec-94a3-e3ab8867caa8/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success