Ordinis Theutonici, Nr. 339, S. 318
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archi
diaconis, prepositis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Militum domus hospitalis sancte Marie Tbeotonicorum lerosolimitani professio, sicut in scri- ptis eorum et privilegiis continetur, est talis, ut ne cui post factam professio- nem semel assumptam crucem dominicam et habitum ipsius abicere vel alium locum seu eciam monasterium maioris sive minoris religionis obtentu invitis sive inconsultis fratribus aut eo, qui magister extiterit, liceat transmigrare nullique ecclesiastice secularive persone ipsos suscipere liceat vel tenere. Cum enim ad defendendam orientalem ecclesiam et paganorum seviciam reprimen- dam relictis pompis secularibus dei sint servicio mancipati, si transeundi ad alia loca et sumptum habitum relinquendi daretur eis licentia, magnum ecclesie dei posset exinde contingere detrimentum, ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus, atque precipimus, quatinus1, si, quis ex ipsis in parrochiis vestris vel locis vobis commissis id attemptare presumpserit, tam ipsum quam qui eum ausu temerario retinere temptaverit, omni occasione remota excommunicationis vinculo innodetis. Datum Laterani xiii kal. februarii ponti- ficatus nostri anno v.
Sine dato: I, 69; II, 104 n. 51; A. 20 n. 49 Latine et Germanice cum nota: „in Mar- purg; item Gregorius in Leodio et Alexander in Marburg. — Cum dato: IV, 186 n. 15 et A. 16 p. 62 „in Marpurg". 1. mandamua ut IV precipiendo mandamus ut II. A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 339, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/51a6d454-0cfa-4598-bf61-1355cf7e1d9b/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success