Ordinis Theutonici, Nr. 414, S. 353
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 414, S. 353


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Vestris piis postulationibus inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus, ut in terris, quas dante1 domino populus chri- stianus a Sarracenorum eripuerit3 manibus, si ad vos postmodum iusto titulo fuerint devolute, ac eis eciam, quas vos ipsi eisdem auferre poteritis Sarracenis, villas et castra vobis edificare liceat, ecclesias, oratoria et cimiteria fabricare ad opus hominum morancium3 in eisdem; statuentes insuper, ut predicta omnia sub apostolice sedis et nostra protectione consistant. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis, constitutionis et protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: I, 69; II, 114 n. 68; A. 20 n. 76 Latine et Gcrmanice. D. 77 Germanice. 1. concedente II. 2. eripiunt I. II. 3. morientium II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 414, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/5e035a43-c9fe-48b0-92fd-a3107c87f0d6/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success