Ordinis Theutonici, Nr. 308, S. 294
Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Hermanno ma- gistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salu- tem et apostolicam benedictionem. Vestra religio, cuius bonus odor longe lateque diffunditur, specialem1 apostolice sedis favorem et gratiam promere- tur. Cum igitur ordinem fratrum Hospitalis Ierosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie Templi circa clericos et milites ac alios fratres in domo vestra provide institutum laudabiliter observetis, nos volentes, ut sitis pares in assecucione apostolici beneficii, quibus in operatione virtutum pio stu- detis proposito adequari, omnes libertates, immunitates ac indulgencias vene- randis domibus predictorum Hospitalis et Templi ab apostolica sede concessas domui vestre concedimus; et, ut eis utamini libere sicut illi, vobis auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v idus ia- nnarii pontificatus nostri anno quinto.
Hoc privilegium ut papa ordini Theutonico daret, Fridericus U in coronatione sua impe- riali Romae 1220 nov. 22 ab Honorio III scse impetrasse dicit; v. supra p. 147. — Sine dato: B. 143 inter Treverensia; R. 11 ex domo Nurenbergensi n. 20 in apographo transsumti per Ot- tonem Herbipolensem episcopum confecti. A. 20 n. 1 cum nota: „Et est in Confluencia vcl Tre- veri; Gregorius eiusdem tenoris in Marcbnrg et Allexander in Wysenburg-. — Cum dato: Late- rani v idus ianuar. p. n. a. 5. I, 63v.; II, 90; IV, 178. H. 53 inter Ratisponensia n. 2. A. 16 p. 112 „Treviris1\ Or. quondam Mergenthemense cum bulla plumbea in filis sericeis appendente
nunc Vindobonae est. E copiario saec. xv ed. Ilennes I, 54 n. 50. — Cum dato: Laterani ii id. ianuar. p. n. a. 7 „Venetiis" A. 16 p. 22; „Hoc privilegium invenitur eciam in Mechelinia" p. 67 in margine. — Cum dato: Laterani kal. iulii p. a. 10. Or. iam dudum domus Vindobonensis cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ois. Thci. Vindobonensi. 1. spualem I, sedis aposto- lice A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 308, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/6a6402c0-c543-4a28-8dba-163e01eaab0a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success