Ordinis Theutonici, Nr. 299, S. 283
Ordinis Theutonici, Nr. 299, S. 283
Innocentius etc. Ierosolymitano patriarche, apostolice sedis legato etc. Suam nobis dilecti filii fratres militie Templi querimoniam obtulerunt,
quod, cum in primordio institutionis ordiuis sui eis fuerit ab apostolica sede concessum, ut in religionis signum milites militie Templi albis palliis uterentur ad differentiam aliorum, dilecti filii magister et fratres hospitalis Theutonicorum Acconensis in confusionem ordinis supradicti nuper alba pallia portare coeperunt. Nolentes igitur, ut ex hoc inter predictos fratres emu- lationis seu discordie materia suscitetur, eisdem magistro et fratribus hospi- talis dedimus in preceptis, ut suo contenti habitu existeutes huiusmodi alba pallia nullatenus deferant, que, sicut premissum est, in religionis signum concessa fuerunt Templariis antedictis. Quocirca fraternitati tue per aposto- lica scripta mandamus, quatinus inquisita plenius et cognita veritate id super hoc statuas appellatione remota, quod religioni pariter et saluti videris expe- dire, faciens, quod statueris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Laterani vi kal. septembris pontificatus nostri auno tertio decimo.
E registro Innocentii III lib. XIII cp. 126 ed. Baluze II, 472.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 299, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/6dc099bb-fba0-408d-98b2-46210bd59fdd/charter>, accessed at 2025-01-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success