Ordinis Theutonici, Nr. 298, S. 280
Innocentius etc. magistro et fratribus hospitalis Theutonicorum Acconen- sis1 etc. Suam nobis dilecti filii fratres militie Templi querimoniam obtule- runt, quod, cum in primordio institutionis ordinis sui eis fuerit ab apostolica sede concessum, ut in religionis signum milites militie Templi albis palliis uterentur ad differentiam aliorum; vos, in confusionem ordinis supradicti nuper alba pallia portare cepistis. Nolentes igitur, ut ex hoc inter vos et ipsos emulationis seu discordie materia suscitetur, presentium vobis auctoritate precipiendo mandamus, quatinus vestro contenti habitu existentes huiusmodi alba pallia, que, sicut premissum est, in signum religionis concessa fuerunt Templariis antedictis, nullatenus deferatis. Alioquin venerabili fratri nostro patriarche Ierosolymitano, apostolice sedis legato, nostris damus litteris in mandatis, ut inquisita plenius et cognita veritate id appellatione remota super hoc statuat, quod religioni pariter et saluti viderit expedire. Datum Laterani vi kal. septembris pontificatus nostri anno tertiodecimo.
E registro Innocentii HI lib. XIII ep. 125 ed. Baluze II, 471. 1. Acconensi Bal.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 298, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/0a808096-34ea-4dd8-80f7-abb3418a98c7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success