Ordinis Theutonici, Nr. 11, S. 25
Ordinis Theutonici, Nr. 11, S. 25
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus concessione et assensu Sibille sororis mee, Ioppensis et Ascalonensis commitisse, concedo et confirmo tibi comiti Iocelino, avunculo et senescalco meo, et heredibus tuis omnia, quecunque a Petronilla Acconensi1 vicecomitissa concessione et assensu filiorum suorum Bauduini et Clarenbaudi, concedente eciam Hodierna predicti Balduini uxore, pro quatuor milibus bisantiorum et quingentis emisti, duo scilicet casalia nomine Samueth et Sophie cum omnibus pertinenciis et divi- sionibus suis et cum omnibus villanis, domos eciam, quas in castello meo, quod Castellum Novum nominatur, possidebat, et omnes vineas et iardina et omnem possessionem, quam in prenominato castello et in eiusdem territorio tam in terra quam in domibus et vineis et iardinis iure hereditario possidere videbaturHec autem omnia tali conditione tibi et heredibus tuis iure perpetuo possidenda concessi, quatinus ea optinere ex integro vel per partes dare, ven- dere vel invadiare cuilibet et omnimodam inde voluntatem tuam facere possis omni penitus contrarietatis obstaculo remoto et omni calumpnia. Ut igitur tu et heredes tui pretaxatam empcionem, sicut prediximus, libere et quiete et sine servicio possideatis in perpetuum et huius concessionis et confirmationis
mee pagina rata permaneat in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri et corroborari precepi. Factum est hoc anno ab incarnacione domini m° c° lxx° ix° indictione xii\ Huius rei testes sunt princeps Renaldus Montis Regalis et Ebronis dominus; dominus Balianus de Ybelino, Renaldus Sydonis dominus; Gauterius de Berito; Guido frater eius; Paganus de Caypha; Balianus Ioppensis; Soherius de Memmedeo; Gosohuinus Boccus; Willelmus de Molembec; Giraldus de Ridefort, regius marescalcus; Giselbertus de Floriaco, Acconensis vicecomes; Poncius Marriani; Antelmus de Luca; Willelmus de Furcis; Raimundus Melangen; Rad(u)l(phus) de Nigella. Data Accon per manum Willelmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii undecimo kal. novembris.
I, 7 n. 5. 1. Acconensis B. 2. videatur B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 11, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/7277637b-78e2-4d71-b67c-ba97d10a1e4e/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success