Ordinis Theutonici, Nr. 487, S. 377
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 487, S. 377

Innocentius epicopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. In venerandis domibus militie Templi et Hospitalis ac in vestra etiam semper, sicut audivimus, observatur, quod nullus ex fra- tribus ipsarum domorum ob aliquam causam in alterius fratrem recipitur, immo, si aliquis ex eisdem de sua domo recedens ad aliam quandoque confugiat et nullatenus redire velit ad suam, resignato habitu fratribus, quos reliquit, do- mum, ad quam confugit, egreditur religionem aliam intraturus. Verum, licet nos pro pace et quiete vestri ordinis, que per fratrem Gerardum de Malberch, quondam magistrum vestrum, si remansisset in illo, graviter poterat pertur- bari, duxerimus sustinendum, quod transiret ad Templarios ipsorum habitum recepturus, tamen, ne propter hoc ordini vestro aliquod in posterum possit preiudicium generari, auctoritate presentium districtius inhibemus, quod nullus fratrum vestrorum ad Templarios ipsos de cetero transire presumat nec ali- quis etiam ex eisdem cum fratre transeat memorato, eis dumtaxat exceptis, qui sibi, postquam vobis suum resignavit magisterium, adheserunt, et nostras de transeundi licentia litteras presentabunt. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni xvi kalendas februarii pontificatus nostri anno secundo.
Sine dato: R. 94 Ottingense unicum; R. 156 inter Iuncensia „Datum Luduen". — Cum dato: Duo originalia quorum, altcrum Mergenthcmense, cum bulla in filis sericeis appensis in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi; R. 88 inter Mergenthemensia n. 47. Edd. Ludovicus a Baczko
Gerhard von Malbergh, Ilochmeistcr de3 deutschen Ordens. Kdnigsbcrg 1806. 8». p. 23 n. 3. de Wal II, 3G8. Hennes I, 121 n. 119 Huc confer, quod in A. 20 n. 90 legitur excerptum La- tine et Germanice, cum nota: „In Leodio et Mergetheym", huius tenoris" Innocentius: indulget magistro et fratribus indulgenciam, quod nullus fratrum de domo Theutonica ad Templarios vel Hospitalarios sine speciali licentia sedis apostolice valeat se transferre".
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 487, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/755f36ea-8bb4-459c-b9c7-55082bc05275/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success