Ordinis Theutonici, Nr. 485, S. 376
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 485, S. 376

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salntem et aposto- licam benedictionem. Exposuistis humiliter coram nobis, quod frater Ge- rardus, quondam magister vester, postquaui vobis in castro vestro Monteforti suum magisterium resignavit, autentico et perpetuo sigillo magistri, quod ba- buerat, iuxta morem super altari dimisso, ad domum militie Templi de vestra domo confugiens sibi de novo temere fecit fabricari sigillum. Verum, cum vos, sicut asseritis, non modicum timeatis, quod ipse sub eodem novo sigillo
domum vestram aliquibus debitis obligarit, nos vestre paci et eiusdem in- dempnitati domus providere volentes presentium vobis auctoritate concedimus, ut, si post predictam resignationem magisterii et sigilli aliqua debita ipse con- traxit, nulli de ipsis teneamini respondere, presertim cum tu, fili magister, sibi apud sedem apostolicam quadringentas marcas argenti dederis pro suis debitis persolvendis. Datum Lugduni xvii kal. februarii pontificatus nostri auno secundo.
Edd. de Wal Rechcrches II, 367. Hennes I, 121 n. 117. ,
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 485, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f8239b03-320d-4919-a5cc-c7c28245123b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success