Ordinis Theutonici, Nr. 26, S. 37
Ordinis Theutonici, Nr. 26, S. 37
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego frater Gar- nerius de Neapoli, dei permissione sancte domus hospitalis Ierusalem humilis minister, similiter et fratres nostri, coneedimus et quietam clamamus ac in pace dimittimus tibi, fratri Gerardo, magistro hospitalis Alamannorum, quod est in Accon, et omnibus fratribus eiusdem hospitalis futuris et presentibus illam calumpniam et controversiam, quam erga vos habuimus de terra et he- reditate Galopini, quam nobis post decessum suum dederat, ut eam habeatis, teneatis libere et quiete in pace omni tempore possideatis, ita ut nullus suc- cessorum nostrorum nec ipse Galopinus vel aliquis heredum suorum prenomi- natam terram deinceps valeat calumpniare. Ut autem ista concessio rata semper maneat et inconcussa, sigilli nostri impressione testiumque subscriptione pre- sentem corroboravimus cartam. Huius rei sunt testes: frater Guillelmus de Meleriis, domus Acconensis baiulus; frater Robertus, eiusdem domus ecclesie prior; frater Robertus, thesaurarius; Petrus Falcon1; Selet; Pipinus, filius Fre- derici; Hubertus Vulpis; Cornele Maial; Iacobus de la Clare, Pisanus; Bauduinus et multi alii. Factum est hoc anno dominice incarnationis3 m°c0]xxxx0i°3 mense februario, secundo die ipsius mensis.
I, 22 v. n. 40. Titulus: „De concordia inter domum nostram et domum hospitalis s. Ioh, de t. et h. G." Edidit Dudik De.i hohen Deutschen Ritterordens Mfinzsammlung in Wien. Wien 1858. 49. p. 49; unde repetivit R. liber baro a Toll in Mittheilungen aus dem Gebietc der Ge- schichte Liv-, Est- und Kurlauds. Riga 1865. XI, 119 n. II. 1. Ealco; quod vel Falcero, vel Falcon potest esse. 2. d. i. a. B sed „anno" signo transpositum. 3. prius mclxxxvi B. Accon 1191 iulii 12 tradita erat christianis; statuendum ergo, quod annus 1192 autori in festivitate pa- schali initium habucrit seu in annunciatione B. M. V.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/78a03968-ede7-46d7-a701-89ee21bfb61c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success