Ordinis Theutonici, Nr. 294, S. 275
Ordinis Theutonici, Nr. 294, S. 275
Clemens episcopus servus servorum dei dilectis filiis fratribus Theotonicis ecclesie sancte Marie Ierosolimitane salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens postulatur a nobis, quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et iuxta petentium voluntatem consentaneam rationi effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in domino filii, devotio- nem, quam erga nos et Romanam ecclesiam geritis, attendentes, ecclesiam ipsam et personas vestras cum omnibus bonis, que inpresentiarum racionabiliter possidetis vel in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio com- munimus, statuentes, ut nulli omnino hominum fas sit personas vestras vel bona temere perturbare seu hanc paginam nostre protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem contra hoc venire presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani viii idus februarii pontificatus nostri anno quarto.
I, 59, primum inter papalia generalia in toto codice B. Titulus rubricatoris sonat: „Clemens papa confirmat domui" (hic verbum est abstersum), „ea que habemus et habituri sumus et re- cipit domum, fratres et bona domus in sua protectione". Jaffe Regesta Pontificum Romanorum. Berolini 1851. n. 10,290. Originale, quondam in archivo ordinis Theutonici asservatum sive post Thorunensem pacem a. 1466, sive post Cracoviensia pacta a. 1525 cum plurimis aliis privilegiis Poloniae regi extraditum, in regni huius archivo diu latuit, ubi inter Prussiae diplomatis erat an- tiquissimum. Citatur in: „Inventario omnium et singulorum privilegiorum, litterarum, diplomatum, ecripturarum et monumentorum, quaecunque in archivo regni in arce Cracoviensi continentur; con- fecto 1682. Lutetiae Parisiorum, Berolini et Posnaniae 1862". 8. p. 61 cum nota: „Data atra- mento inducta, ita ut agnosci non possit^. Polonia dilacerata Berolinum delatum usque 1865 anni iulium mensem in archivo secretiori regio ibi fuit, quo tempore Regimontano archivo resti- tutum cst. — Ex originalis meo apographo edidit R. liber baro de Toll: „Zur Chronologie der Grflndung des Ritterordens vom St. Marienhospitale des Hauses der Deutschen in Jerusalem" in Mittheilungen aus dem Gebiete der Geschichte Liv-, Esth- und Kurlands. Riga 1865. p. 118. Ex transsumto d. d. 1441 dec. 22 per Casparum Link, Pomesaniensem episcopum, tempore ante ma- culam illam conceptam facto ed. E. Hennig ad Lucae Davjdis Preufsische Chronik IV Vorrede IV.
Konigsb. 1813, unde etiam nos quasdam notae chronologicae syllabas (sc.: .. us et p. n. a. quarto) atramento in originali obtectas supplevimus. Edidit etiam llennes Cod. ord. Theutonici I, in prae- fatione p. III. Vidimatam copiam d. d. 1302 ian. 31 ex archivo ordinis Theutonici Vindobonensi citat B. Dudik Dcs hohen Deutschen Ritterordens Munzsammlung in Wien, Wien 1858. 4. p. 45.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 294, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/86a68bab-e7f1-4015-8147-9bcbadc184f3/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success