Ordinis Theutonici, Nr. 583, S. 411
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 583, S. 411


Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum salutem et apostolicam be- nedictionem. Affectu benevolencie specialis illa de causa vos prosequi
delectamur, qui vigilanter ac ferventer ad hoc intenditis, quod in conspectu dei et hominum per honeste conversacionis ac pie vite studium placeatis. Sane vos in exhibendis procuracionibus legatis et nunciis apostolice sedis, prout accepimus, ex eo gravamini, quod ipsi non contenti procurationibus, quas eisdem parati estis in victualibus ac aliis necessariis exhibere, a vobis et eccle- siis et domibus vestris occasione procuracionum huiusmodi frequenter non mo- dicam pecunie summam exiguut et extorquent. Cum autem propter hoc vestrum pium quandoque impediatur propositum et terre sancte negocio derogetur; nos vestris supplicationibus inclinati, ut predictis legatis et nunciis, exceptis tamen fratribus nostris Romane ecclesie cardinalibus, ad solvendas procuraciones pe- cuniarias huiusmodi cogi aliquatenus non possitis, vobis auctoritate presencium indulgemus, dummodo predictos legatos et nuncios in victualibus et aliis ne- cessariis procuretis. Sentencias vero, si que in vos vel aliquem de ordine vestro contra indultum huiusmodi de cetero fuerint promulgate,,irritas exnunc esse decrevimus et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii iii ids iunii pontificatus nostri anno quarto.
Sine dato: A. 20 n.97 Latine et Germanice cum nota: In Colonia; II, 120 n. 81. Ed. J. N. Becker Vcrsnch einer Geschichte der Hochmcister in Preufsen seit Winrich» (sic) von Knip- rode his auf die Grilndung des Erbhcrzogthums. Bcrlin 1798. 8°. p. 109. — Cum dato: Viterbii 3 id. iunii p. n. a. 4. IV, 213 n. 11; K. 98 inter Alsatica n. 14; A. 16 p. 84 „Confluentihus". Ori- ginale cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa quondam Confluentinum (Iunc. Trcvir.) in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. — Cum dato: Viterbii 3 idus iunii (p. n. a. 4, ad 1258) magistro et pracceptoribus ac fratribus ordinis Thcutonici, originalo, quondam Confluen- tinum, Vindobonae in archivo ordinis Theutonici cum bulla appensa in filis sericeis. Ed. Duell. App. p. 9. n. 9. — Cum dato: Viterbii 10 kal. iulii p. n. a. 4. originale, iam dudum domus Vindobonensis, cum bulla in filis sericeis rubris et luteis in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi, ed. Duellius H, 14 n. 19.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 583, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/85eccf2a-10ce-4627-a6ac-ea042b7c7511/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success