Ordinis Theutonici, Nr. 336, S. 316
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 336, S. 316


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, prepositis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis1, ad quos littere iste per- venerint, salutem et apostolicam benedictionem. Querela dilectorum filiorum fratrum domus bospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani ad nos transmissa pervenit, quod homines eorundem, quos adulterio vel alio crimine deprehenditis irretitos, contra libertates a regibus et aliis principibus ipsis in- dultas pecuniaria pena punitis, presbiteros eciam ecclesiarum suarum et omnes alias, quas tenent, non dubitatis ut dicitur indebitis1 exactionibus aggravare. Quia igitur gravamen predictorum fratrum dissimulare non possumus nec debe- mus, quos propter pauperes Christi, quorum sunt obsequiis mancipati, in suis volumus iusticiis confovere, universitati vestre auctoritate apostolica inhibemus, quatinus homines ipsorum contra libertatem eis indultam pena pecuniaria non multetis nec ecclesiis eorum aut presbiteris exactiones indebitas imponatis, sed ab eorum molestiis desistentes contra iniurias malignancium vestrum cu- retis patrocinium exhibere, ita quod querela super hoc ad audienciam nostram iterata venire non debeat, nec vos possitis de avaricia merito vel contemptu sedis apostolice reprehendi. Datum Laterani xiiii kal. februarii pontificatus nostri anrio v.
Sine dato: I, 69?.; II, 11Ov. n. 67; A. 20 n. 65 Latine et Germanice cum nota: in Mer- gintheym. D. 67. — Cum dato: Laterani xiiii kal. febr. p. n. a. 5; R. 70 inter Mergenthemensia n. 17. — Cum dato: Laterani xvii kal. febr. p. n. a. 7; IV, 191 n. 25; Or. quondam Mergenthe- mense cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. Transsumtum de 1418 dec. 2 in archivo Regimontano. Ioh. 32. Ediderunt Caorsinus fol. C. 2. Senner fol. E. 2. Lunig, Teutsches Reichsarchiv XVI, 80 n. 77. 1. episcopis, prioribus, archidiaconis, decanis
et a. e. p. IV. Ioh. etc. 2. deest I. R. 70.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 336, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/90f14a3e-2366-45db-9dc1-3847f144d9c3/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success