Ordinis Theutonici, Nr. 334, S. 315
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 334, S. 315

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, archidiaconis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum, fratrum domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani, fuit propositum coram nobis, quod, cum ipsi terciam partem omnium bonorum suorum hominum, qui post se relinquunt heredes, soliti sint percipere ac me- dietatem illorum, qui absque heredibus vel uxore decedunt, eciam homines ipsi ad hoc fide interposita teneantur; presbiteri et clerici terciam partem porcionis, que ipsos fratres de iure contingit, sibi presumunt contra iusticiam vendicare, predictos fratres super ea molestatione indebita fatigantes. Cum igitur eisdem fratribus, qui presertim hoc tempore pro servitio Ihesu Christi exponunt se multis laboribus et expensis, indebita nolumus inferre gravamina, sed grata subsidia ministrare; universitati vestre per apostolica scripta man- damus atque precipimus, quatenus presbiteros et clericos antedictos, ut ab in- debita molestatione nominatorum fratrum super porcione iam dicta penitus desistentes eam permittant ipsis fratribus pacifice possidere, monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis, man- datum apostolicum taliter impleturi, quod non possitis de inobediencia repre
hendi, immo pocius de obediencia commendari. Datum Laterani xiiii kal. fe- bruarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: I, 67; II, 100 v. n. 37. D. 36. — Cum dato: R. 76 n. 27 inter Mergenthemensia. A. 20 n. 35 Latine et Germanice, cum notis 1. Dis is zcu Akon adir zcu Mergintheym. 2. Is zcu Akon und zcu Mergintheym.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 334, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/92fc3f94-fb7b-44dc-b4d2-018fce022fff/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success