Ordinis Theutonici, Nr. 695, S. 455
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 695, S. 455


Bonifacius episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam.
Affectione et devotione precipuis, quas ad dilectos filios magistrum et fratres hospitalis beate Marie Teutonicorum Ierosolimitani gerimus, merito induci- mur, ut ea, per que fratres ipsi a regularibus observantiis retrahi possint, submovere sollicite studeamus. Nuper siquidem dilectum filium Iohannem de Colonia, fratrem dicti hospitalis, in nostrum et apostolice sedis capellanum gratiose recepimus ac nostrorum et aliorum sedis eiusdem capellanorum con- sortio favorabiliter aggregavimus, prout in nostris inde confectis litteris ple- nius continetur. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte magistri et fratrum prefatorum petitio continebat, dictus Ioannes litteras huiusmodi ac etiam .nonnullos processus per easdem ad hoc fieri procurasse credatur, ut ab obedientia magistri et hospitalis predictorum eximeretur, et, si per alios fratres dicti hospitalis similia attemptarentur, iu magnam turbationem observantie regularis hospitalis cederet antedicti, pro parte ipsorum magistri et fratrum nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere ipsis super hoc de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, eisdem magistro et fratribus auctoritate apostolica tenore presentium concedimus, quod tam ipse Iohannes quam etiam quicunque alii fratres prefati hospitalis, qui forsan in capellanos dicte sedis hactenus sunt recepti vel inposterum re- cipientur, perinde suis ordinariis iudicibus ac superioribus subsint ac parere et intendere teneantur, acsi capellani dicte sedis minime forent et super hoc litteras apostolicas cum processibus huiusmodi vel sine illis minime impetras- sent, huiusmodi impetratis ac impetrandis litteris et processibus necnon con- stitutionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus dicti hospitalis et aliis contrariis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere etc. Si quis etc. Datum Romae apud sanctum Petrum vii idus aprilis pontificatus nostri anno octavo.
Ed. Duellius in appendice 4.) n. 10. Transsumtum autoritate et sigillo Werncri de Ilayn, officialis Ilerbipolensis curiae, d. 1418 decbr. 2 factum in archivo Regimontano.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 695, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/9f19b650-60d6-44a9-903e-81ff5a3a2565/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success