useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 694
Signature: 694

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1397
694. 1397 aprilis 7 Rome apud s. Petrum. Bonifacius IX concedit magistro et fratribus ordinis Theutonici, ad ecclesias patronatus seu vicarias pre- sentatos fratres nutu superioris revocari in domum vel conventum et alios loco illorum praesentari posse, quociens placeret.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 694, S. 454
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 694, S. 454

    Graphics: 
    x

    Bonifacius etc. ad perpetuam rei memoriam. Ad ea, que ecclesiarum et ecclesiasticorum beneficiorum statum prosperum respiciunt, libenter inten- dimus et, ut ecclesie et beneficia ipsa laudabiliter gubernentur, presertim cum a nobis requiritur, favorem apostolicum impertimur. Cum itaque, sicut exhi- bita nobis nuper pro parte dilectorum filiorum magistri et fratrum hospitalis beate Marie Theutonicorum Ierosolimitani petitio eontinebat, quod, cum sepe contingat fratres dicti hospitalis ad parochiales ecclesias vel earum perpetuas vicarias per magistrum eiusdem hospitalis pro tempore existentem ac ipsos fratres vel aliquem seu aliquos ex eis, prout ad eum vel eos presentatio huius- modi pertinet, presentatos et per locorum ordiuarios institutos se minus ho- neste regere ac male conversari; pro parte magistri et fratrum predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut eis, quod ipsi aut ille vel illi ex eis, ad quem vel ad quos presentatio huiusmodi ut premittitur pertinet, presentatos hactenus et imposterum presentandos fratres huiusmodi ad ecclesias et vicarias predictas pro solo nutu magistri et fratrum prefatorum aut illius vel illorum ex eis, ad quem vel ad quos presentatio huiusmodi pertinet, ut prefertur, quotiens ei vel eis videbitur, ad domum seu claustrum dicti hospitalis revo- care et loco revocatorum huiusmodi alios fratres ydoneos eiusdem hospitalis ad ecclesias et vicarias antedictas instituendos ordinariis ipsis presentari pos- sint, concedere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati eisdem magistro et fratribus, quod ipsi aut ille vel illi ex eis, ad quem vel ad quos presentatio huiusmodi pertinet, ut prefertur, presentatos hactenus et imposterum presentandos fratres huiusmodi ad eccle- sias et vicarias predictas pro solo nutu magistri et fratrum prefatorum aut illius vel illorum ex eis, ad quem vel ad quos presentatio huiusmodi pertinet, ut prefertur, quociens ei vel eis videbitur, ad domum seu claustrum dicti hospitalis revocare et loco revocatorum huiusmodi alios fratres ydoneos eius- dem hospitalis ad eeclesias et vicarias predictas instituendos ordinariis ipsis presentare libere et licite valeant, auctoritate apostolica tenore presencium de speciali gratia indulgemus et volumus, quod huiusmodi presentationes loco re- vocatorum ipsorum, ut premittitur, faciende perinde valeant et sortiantur ef

    fectum, acsi ecclesie necnon vicarie^ predicte alias de iure et de facto vaca- vissent, constitutionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus dicti hospitalis contrariis non obstantibus quibuscunque. Nulli ergo omnino etc. Si quis autem etc. Datum Rome apud sanctum Petrum vii idus aprilis pontificatus nostri anno octavo.

    Originale cum bulla .ad mandatum dom. papc gratis" extraditum in archivo Regimontano. Textus prima pars videtur depravata.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.