Ordinis Theutonici, Nr. 405, S. 348
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 405, S. 348


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii1.. magister et fratres domus hospi- talis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani post concilium multipliciter fatigati, ut asserunt, graves querimonias coguntur in nostro auditorio replicare. A capellanis quidem illorum fidelitatem et obedienciam preter solitum queritis, et, quia vestre nolunt satisfacere voluntati, eos pro vestre voluntatis arbitrio molestatis non attendentes, quantum sit iam dictis fratribus consideracione obsequii, quod christianitati in partibus transmarinis exhibent, deferendum3. Quia igitur gravamen eorum sustinere in paciencia non debemus, quibus, quan- tum cum deo possumus, prescripti obsequii et sue devocionis intuitu in sua tenemur iusticia providere, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus a capellanis ecclesiarum, que pleno iure iam dictis fratribus sunt concesse, nec fidelitatem nec obedienciam exigatis, quia tantum Romano pontifici sunt subiecti, ab aliis vero iuramentum fidelitatis non que- ratis, sed obediencie sitis promissione contenti, scituri, quod, si eos post inhi- bicionem nostram indebite gravaveritis, non sine rubore vestro3 ipsis curabimus auctore domino providere. Privilegium enim4 meretur ammittere, qui commissa5 sibi abutitur potestate. Datum etc.
Sine dato: I, 68 v.; 11,07 n. 25; A. 20 n. 25 Latine et Germanice cum nota: Allexander eiusdem tenoris in Methi; D. 24 Germanice. 1. Dilectis filiis A. 20. 2. defendendum I. 3. rubore vestro ipsorum curabimus. ib. Trspt. de 1277. 19. octbr. repctitionis Iunoc. IV. d. Lugd. 1246. maii 6 habet. 4. quidem ib. 5. pcrmissa ib.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 405, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a91e84b7-c7d4-4c3d-a741-80402492f18c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success