Ordinis Theutonici, Nr. 399, S. 346
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 399, S. 346

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. A sede apostolica nec petitur improbe nec iniuste conceditur, per quod sic unius votum admittitur, quod iuri alterius iniuria non infertur. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod, cum plerumque contingat fratres vestros illa confiteri delicta, que ante habitum religionis assumpte se recolunt commisisse, vos eis penitenciam iniungere du- bitatis. Volentes igitur vestre ac fratrum vestrorum saluti paterna sollicitu- dine providere, auctoritate vobis presencium indulgemus, quatinus eisdem fra- tribus super delictis huiusmodi domus ordine non relicto secundum deum libere penitencias iniungatis, nisi excessus eorum esset difficilis et enormis, utpote si esset ad mutilacionem membri vel sanguinis effusionem processum aut vio- lenta manus in episcopum vel abbatem iniecta, cum excessus tales et similes sine scandalo nequeant preteriri. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pa- ginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: I, 68v.; II, 98 v. n. 31; A. 20 n. 31 Latine et Gerrnanice.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 399, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/2763439b-4b93-4024-b89b-d5a90d08ef28/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success