Ordinis Theutonici, Nr. 13, S. 27
Ordinis Theutonici, Nr. 13, S. 27
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei gratiam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus concedo et confirmo tibi Ioscelino, avunculo et senescalco meo, assisiam mille bisanciorum, quam Philippus Rufus, consanguineus meus, ad fondam Accon annuatim in vita sua possidet, tam diu tenendam et habendam, donec ipse Philippus duo milia bisanciorum, quos ei super eandem assisiam commodasti, tibi plenarie' persolvat. Hanc igitur assisiam tali conditione tibi concessi, quatinus servicium duorum militum mihi pro ea facias et predictus Philippus pro ea a te redi- menda eandem alicui pignori obligare non possit. Verumtamen si terram suam invadiare voluerit vel alio aliquo modo predicta duo milia bisanciorum habue- rit, unde predictam mille bisanciorum assisiam a te redimere possit, tu eam eidem reddere liberam et quietam de iure tenearis, tali siquide'm tenore, quod, si iam dictus Philippus, antequam prescripta mille bisanciorum assisia redempta fuerit, decesserit, ego vel mei heredes, quia tociens dictus Philippus iam dictam assisiam post decessum suum non est possessurus, a te, quamdiu vixeris, vel a mandato tuo post tuum decessum, quia duorum militum servicium facis pro ea, non extorqueamus, donec prius tibi vel mandato tuo duo milia bisanciorum persolvamus. Ut igitur huius concessionis et confirmationis mee pagina tuta permaneat et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri precepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxxx° i° indictione xv°. Huius rei testes sutit Rainaldus Sydonis dominus, Milo de Co- lovardino, Symon de Vercenni, Tyri castellanus; Iohannes Lombardus, Fulco de Falesia, Laurencius de Franco loco. Datum Accon per manum Willelmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii idus novembris.
I, 8 n. 8. 1. De illis diebus diploma Balduini regis, in quo testis etiam Rainaldus Sydonis dominus invenitur, reperi in schedis Heinrici Guilielmi Schulz Dresdensis e Cavensis prope Salcrnum siti monasterii archivo descriptum: 1181 ind. xv (novembr. 8) 6 idus novcmbris apud Tyrum, Balduiuus rex Cavensis monasterii navibus liberum a teloneo introitum in portus regni et exitum concedit; „per manum Wilhelmi Tyrensis archiepiscopi regisqXie cancellarii".
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 13, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/ac263ea1-6eff-4cb6-97dd-95c09dfe8036/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success