Ordinis Theutonici, Nr. 688, S. 449
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 688, S. 449

Bonifacius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro geuerali et universis fratribus hospitalis b. Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Sincere devotionis affectus, quem ad nos et Romanam geritis ecclesiam, promeretur, ut votis vestris, illis presertim, per que animarum saluti consulitur, quantum cum deo possumus, favorabiliter an- nuamus. Hinc est, quod nos vestris devotis supplicationibus inclinati, ut qui- libet vestrum in presbiteratus ordine constitutus quoscunque familiares vestros seu alicuius vestrum, quotiens ei confiteantur1, ab eorum peccatis, que sibi con- fessi fuerint, in illis vel similibus casibus apostolica auctoritate absolvere ipsis- que pro commissis salutarem penitentiam iniungere valeat, in quibus aliquis aliquem vestrum sibi confitentem vigore concessionis auctoritate predicta vobis et vestro hospitali facte posset absolvere, tenore presentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Rome apud sanctum Petrum xiii calendas aprilis pontificatus nostri anno quinto.
C. C.
c.
Mar. B. de Pistorio. P. de Bosco.
Ioh. de Ortega etc.
Kx originali archivi Holmiensis ed. in Livl. U. B. IV, 9 n. 1354. Citatur in designatione archivi Mitoviensis 1621 Holmiam delati ap. Schirren p. 137 n. 330. Transsumtum d. d. 1415 decbr. 15, ubi datum sonat: 8 kal. aprilis, in Regimontano archivo; cf. Livl. U. B. IV Regesta n. 1641. 1. confiteatur L. U.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 688, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/b4b05425-8f10-4e23-b230-f2ae6ae46846/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success