Ordinis Theutonici, Nr. 469, S. 369
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 469, S. 369


Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Pro reverentia gloriose Marie virginis, cuius laudi- bus pie devotionis studio desudatis, affectum libenter ad illa dirigimus, que vobis statum quiete mentis afferant et conscientie scrupulum titubantis exclu- dant. Sane in vestra, sicut audivimus, regula continetur, quod hii, qui volunt in vestra fraternitate recipi, debent locorum episcopis presentari et tandem partes transmarinas adire, ut, si eorum vita tali sit digna collegio, a magistro et fratribus admittantur. Dicitur etiam in eadem, quod in quarta feria de- betis vesci carnibus, si precedenti die illas pro alicuius sollempnitatis vigilia dimittatis, et quod tribus diebus in ebdomada duo vel tria vobis in legumi- nibus aut pulmentis fercula ministrentur, necnon quod generaliter duo ac duo fratres pro parapsidum peuuria comedant, et nullum in eorum lanceis tegimen habeatur. Pro hiis enim et quibusdam aliis articulis predicte regule conscientia vestra sepe dubia et multotiens redditur inquieta, maxime cum quidam ex eis olim postpositi sint a vobis et, si observare velletis eosdem, perplexitas inde vobis multa incumberet et importabile dispendium immineret. Quare suppli- catione humili postulastis, ut apostolica benignitas super hoc vobis et pie con- sulere et providere salubriter dignaretur. Nos itaque paterno considerantes affectu, quod in hiis tranquillitatem mentium et profectum vestrum queritis animarum, ut libere cum conventu vestro vel maiori et saniori parte ipsius predictos et alios articulos vestre regule, in quorum observantia nec spiritualis utilitas nec salubris continetur honestas, deum habendo pre oculis immutare possitis, ita quod nullum ex hoc alicui preiudicium generetur, vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Ceterum ut veniam, quam queritis, ex apostolice provisionis obtinere gratia valeatis, fratri sacerdoti presidenti cle- ricis conventus vestri concedimus, ut super eo, quod olim aliquos de ipsius articulis regule non servastis, iniuncta salutari penitentia vos absolvat. Nulli ergo omnino homiuum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v idus februarii pontificatus nostri anno primo.
Cum dato: Laterani 5 id. febr. p. n. a. 1 ex originali tunc Morgentbemensi nunc Vindo- bonensi edd. de Wal Recherches I, 377 n. 4. Hennes I, 118 n. 113. Duo originalia cum plumbis in archivo Regimontano; cf. Napiersky Ind. I, 17 n. 64; R. 122 inter Marburgensia. Voccm „lan- ceae" mensae speciem sine dubio significantem non novit Du Cange. Napiersky coniicit forsan e lanceis fuisse compositam; quod vix intelligi potest. Perperam idem articulos in privilegio citatos etiam ipsa in regula 1442 immutata (ed. Hennig. K5nigsberg 1806. p. 54) esso retentos refert; quum iam in redactione saec. xiii med. ed. Schonhuth. Heilbronn 1847. Regele § 15 mu- tati sint praeter: „in ir huseren ezzen ouch die brudere rwene nnt r-wene miteinander ane muse unt trinken sunderliche".
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 469, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/b615a333-330c-46ec-9f8d-781b86a2fae8/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success