Ordinis Theutonici, Nr. 249, S. 249
Albertus, dei gracia archiepiscopus Lyvonie, Estonie, Pruscie ac Ri- gensis ecclesie, et eadem gracia Henricus Osiliensis et Henricus Curoniensis episcopi, omnibus Christi1 fidelibus presentes inspecturis, salutem in nomine Iesu Christi1. Universitati vestre notum facimus et presentibus protestamur, quod, cum inter nos et dominum Tharbatensem episcopum ex una parte, et magistrum et fratres hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Lyvonia ex altera super diversis articulis questio verteretur; convenientibus nobis archi- episcopo et Osiliensi et Curoniensi episcopis ante dictis apud civitatem Seno- nensem in crastino s. Nicolai confessoris, comparuit3 ibidem magister Theodericus, dictus de Grunyngen, preceptor dicti ordinis hospitalis s. Marie Theutonicorum in Alemannia, vices agens magistri generalis in hac causa, qui litteras dicti magistri generalis exhibuit sub hac forma: Reverendis etc. frater P(oppo) etc. (cf. supra n. 249 de 1254 sept. 13). Habito igitur diligenti tractatu hinc et inde, in talem formam concorditer est conventum, quod dictus frater Theodericus nobis, archiepiscopo Rigensi et Osiliensi episcopo presentibus, et Tharbatensi episcopo, licet absenti, cuilibet nostrum, pro suo episcopatu obedientiam, quam
magister de Lyvonia nobis iuxta continentiam litterarum super ea hincinde confectarum facere debet et tenetur, et quam ipse olim in dictis partibus ma- gister existens ac post eum sui successores dominis Rigensi, Osiliensi ac Tharba- tensi episcopis eo tempore presidentibus fecerant publice, in capitulo fratrum predicatorum dicti loci Senonensis fecit et dictos magistrum et fratres de Lyvo- nia taliter iurisdictioni ipsorum dominorum archiepiscopi et episcoporum subesse, qualiter in privilegiis super hiis hincinde confectis continetur3, recognovit, in- super, quod dicti magister et fratres nobis, archiepiscopo et episcopis ante- dictis, de spiritualibus et temporalibus facient, secundum quod in privilegiis super hiis hincinde confectis plenius continetur. Et hec omnia fecit dictus preceptor sub protestatione sufficienti, quod ex huiusmodi interruptione con- suetudinis, que talis est, quod dicta obedientia a magistro Lyvonie et infra terminos Lyvonie fieri consuevit, ordini ipsorum preiudicium nequaquam gene- retur, sed potius eadem consuetudo de cetero debet inviolabiliter observari. Postquam vero magister Anno vel eius successor obedienciam predictam fecerit nobis archiepiscopo et episcopis antedictis, prefatus preceptor Th(eodericus) erit a iam prestita obedientia absolutus. De ordinatione vero facta inter do- minum Curoniensem et fratres in Curonia commorantes in speciali littera plenius continetur. Promisit etiam supradictus magister4 Th(eodericus), quod per litteras et nuncium magistro et fratribus in Lyvonia constitutis auctoritate magistri generalis sibi in hac parte commissa districtius iniunget et mandabit, quod ipsi omnia supradicta faciant et observent, et quod de singulis querelis episcoporum eis4 satisfaciant, ut tenentur. In omnium igitur premissorum testi- monium5 et munimen sigilla nostra cum predicti magistri Theoderici et pre- dicatorum et minorum fratrum Senonensium sigillis presentibus sunt appensa. Datum in civitate Senonensi anno domini millesimo ducentesimo quinqua- gesimo quarto, in vigilia beate virginis Lucie.
II, 141 v. sine dato. Ex originali archivi tunc Varsoviensis ed. Dogiel Cod. Pol. dipl. V, 20 XXVIII, unde repetiit Livl. U.-B. I, 358 n. 277. 1. Christi — Christi deest B. 2. ap-
paruit B. 3. continetur — confectis deest in B. 4. decst B. 5. eotera desunt B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/c7e41715-77de-4a61-a58e-40ccd7071ce2/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success