Ordinis Theutonici, Nr. 531, S. 389
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et pre- ceptoribus universis hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Livonia et Pruscia salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit propositum
coram nobis, quod aliqui ex fratribus vestre cure commissis super eo con- scientic scrupulum patiuntur, quod de rapinis et incendiis, que adhuc manentes in seculo perpetrarunt, sive de debitis, quibus tenebantur astricti ante susceptum religionis habitum, satisfacere neglexerunt, unde contingit, quod, licet ipsi sub obediencie iugo in remotis vagent nec habeant bona, de quibus iniuriam et dampna passis valeat satisfactio provenire, tamen instanter a vobis petunt, ut eos ad propria remittatis veniam, que de ipso facto provenire non potest, saltem precibus obtenturos. Quia vero huiusmodi discursus posset in grave dispendium ordinis et etiam animarum periculum redundare, nos super hoc de circumspectione sedis apostolice salubriter providentes presentium vobis auctoritate coneedimus, quod predicti fratres confessorum suorum in hac parte acquiescant consilio saniori et illo sint omnino contenti, maxime cum ipsi tam- quam aliquod proprium non habentes a predicta satisfactione per inopiam excusentur et apud deum pro contritione spiritus ac voluntate bona maneant absoluti, cum etiam sit decentius, quod ipsi, qui relictis omnibus secuti sunt dominum, infra domos vestras obedientie virtuti humili devocione deserviant, quam quod tali pretextu labori dampnoso et redundanti vobis ac fratribus vestris in scandalum se committant. Datum Neapoli idus marcii pontificatus nostri anno primo.
Or. cum bulla in archivo Regimontano, in cuius dorso legitur: .privilegium fratris Hinrici de Rechteren comm. in Dantzik" (i. e. 1348 51).
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 531, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/cd87f867-79bc-492d-a9c5-ee64a44964b9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success