Ordinis Theutonici, Nr. 39, S. 45
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Guillelmus de la Mandelie concessione et voluntate domine Agnetis uxoris mee, illustris quon- dam comitis Iozcelini filie, dono libere et quiete in perpetuum concedo vobis, fratribus hospitalis sancte Marie Alamannorum, et infirmis quandam peciam terre, que a meridie coheret terre hospitalis sancti Iohannis et a parte septen- trionis coheret rivulo, qui coniungitur terre casalis Albi, ubi mete sunt, qui eciam rivulus descendit usque ad divisionem vestri casalis de Cafersie, ubi iun- gitur mea terra casalis Albi terre Cafersye. Ut autem hec mea donatio et concessio rata in eternum et inconcussa permaneat, presentem cartam sigillo meo et testibus subscriptis communivi. Huius rei testes sunt Iohannes Tortus; Willelmus Ruffus; Philippus de Castello; Gichardus de Kaber; Iohannes de Borc. Factum est hoc Accon anno dominice incarnationis m° cc° mense octobris.
I, 32 v. n. 73.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 39, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/e31922e6-28be-4d3e-a1fd-c5689e16e9c9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success