Ordinis Theutonici, Nr. 37, S. 44
Ordinis Theutonici, Nr. 37, S. 44
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus inter nos Monacum Ierosolimitanum patriarcham et dominum Willelmum de Amigdalea pro se et uxore sua domina Agnete, filia comitis Ioscelini, de casali, quod dicitur Ieth, concordiam talem factam fuisse, quod nos casale Ieth cum omni iure suo et pertinenciis cultis et incultis et omnibus1 villanis debemus in vita nostra libere et quiete tenere et pacifice et sine omni contradictione et calumpnia per nos vel submissam personam possidere; nobis vero decedentibus predictum casale Ieth cum omnibus pertinenciis et omni iure suo ad dominum W(illelmum) et uxorem suam et eorum heredes libere revertatur, nulla super hoc a nostris successoribus vel ab aliis inquietatione movenda. Facta fuit hec coucordia per curiam domini Aimerici illustris regis Ierusalem, ipso presente et consensum prebente et rogante nos, ut domino G(uillelmo) et uxori sue et eorum here- dibus privilegium iure perpetuo faceremus; presente eciam domino Rainaldo Sydonis, predicte domine avunculo, et consenciente. Ut autem hec concordia firma semper et illibata permaneat, nostro sigillo et sigillo domini regis pre- sentem paginam fecimus communiri. Huius rei testes sunt ipse dominus rex Aimericus; Rainaldus Sydonis; Iohannes conestabilis; Iohannes marescalcus; Terricus de Orca; Villanus de Alneto; Balduinus de Bethsan; Adam Coste; Willelmus de Petra et multi alii. Anno dominice incarnationis m° cc° mense augusti indictione iii°.
I, 11 n. 17. 1. omibus B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 37, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/120ec243-8288-4509-b7ce-a26e973ed87e/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success