Ordinis Theutonici, Nr. 361, S. 332
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 361, S. 332

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepi- scopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apo- stolicam benedictionem. Quam amabilis deo et quam venerandus homi-
nibus locus existat, quam eciam iocundum et utile receptaculum peregrinis et pauperibus prebeat xenodochium hospitalis sancte Marie Theotonicorum Iero- rosolimitani, hii, qui per diversa maris pericula pie devocionis intuitu sanctam civitatem Ierusalem et sepulchrum domini visitant, assidue recognoscunt. Ibi enim indigentes et pauperes reficiuntur, infirmis multimoda sanitatis obsequia adhibentur et diversis laboribus et periculis fatigati resumptis viribus recrean- tur atque, ut ipsi ad sacrosancta loca domini nostri Ihesu Christi corporali presencia dedicata securius valeant proficisci, servientes, quos fratres eiusdem
domus ad hoc officium specialiter deputatos proprios sumptibus retinent, cum oportunitas exigat, devote ac diligenter efficiunt. Quia ergo eisdem fratribus ad tantorum sumptuum immensitatem proprie non sufficiunt facultates, caritatem vestram duximus rogandam et hortandam, quatenus de vestra habundancia eorum inopiam suppleatis et populum vobis commissum ipsorum fraternitatem assumere et ad peregrinorum sustentationem collectas facere in peccatorum suorum remissionem frequentibus exhortacionibus moneatis, hoc scientes, quo- niam dictum hospitale Theotonicorum cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutela suscepimus et, quicunque de facultatibus sibi a deo col- latis fratribus eisdem subvenerit et in tam sancta fraternitate statuerit se colle- gam eique beneficia persolverit annuatim, secundum quantitatem subsidii et devocionis effectum peccatorum suorum veniam confisi de beatorum Petri et Pauli apostolorum meritis pollicemur. Ob reverenciam quoque ipsius venera- bilis domus auctoritate apostolica constituimus, ut hiis, qui eorum fraterni- tatem assumpserint, si forte ecclesie, ad quas pertinent a divinis fuerint officiis interdicte eosque mori contigerit, dummodo nec excommunicati nec nominatim fuerint interdicti aut eciam publice usurarii, sepultura ecclesiastica non nege- tur, hoc eciam addito, ut receptores fraternitatis eiusdem seu eciam collecta- rum salvo iure dominorum suorum sub beati Petri et nostra protectione con- sistant, adicientes insuper, ut, si qui eorundem fratrum, qui ad recipiendas easdem fraternitates missi fuerint vel collectas, in quamlibet civitatem, ca- stellum vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis fuerit officiis in- terdictus, in eorum adventu semel in anno aperiantur ecclesie et excommunicatis eiectis divina ibi officia celebrentur. Ad maiorem quoque vestre mercedis cumulum nichilominus vobis mandando precipimus, quatenus hanc nostram con- stitutionem per vestras parrochias nunciari propriis litteris faciatis. Mandamus eciam, ut, si qui de clericis ecclesiarum vestrarum prefati hospitalis fratribus cum licentia prelati sui sponte ac gratis per annum vel biennium servire de- creverint, nequaquam impediantur et interim sua beneficia vel ecclesiasticos redditus non amittant. Ad hec universitatem vestram literis presentibus ex- hortamur, ut ad subventionem eorundem fratrum debite caritatis affectibus in- tendatis et tam hiis quam aliis modis, quibus eisdem servis dei prodesse pote- ritis, ipsos iuvare et fovere curetis. Datum Laterani v idus februarii ponti- ficatus nostri anno v.
Sine dato: II, 109 n.64; A. 20 n. 62 Latine et Gcrmanice cum nota: In Marpurg. D.63.— Cum dato: IV, 190 n. 24; A. 16 p. 59 „in Marpurg". Ioh. 31. Edd. Caorsinus fo1 . C. v.; Senner fol. E. 2.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 361, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/e53c08d0-c3dc-4426-9bd3-d7037a586bf9/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success