Ordinis Theutonici, Nr. 410, S. 351
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 410, S. 351

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Quociens a sede apostolica postulatur, quod ad pacem religiosorum locorum respicit et profectum, iuxta petentium voluntatem consentaneum racioni libenter apostolicum impertimur assensum et effectu prosequente complemus. Eapropter vestris iustis postulationibus annuentes domos vestros et omnes alias vestras possessiones seu quecunque bona tam in decimationibus quam in aliis rebus ecclesiasticis racionibus possidetis aut in futurum prestante domino iustis modis poteritis adipisci, sub beati Petri et
nostra proteccione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus, sta- tuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam uostre protectionis in- fringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: I, 74; II, 108 n. 60; A. 20 n. 59 Latine ct Germanicc; D. 60 Gcrmanice.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 410, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f3da7eae-a21c-4a2f-ba3e-9080674383e9/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success