Ordinis Theutonici, Nr. 407, S. 349
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 407, S. 349


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis etc. salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium
desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequeute complere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, aposto- lica vobis auctoritate concedimus, ut in ecclesiis, que vobis ad sustentationem eorum, qui in transmarinis partibus pro defensione christianitatis animas suas ponere non formidant, sunt coucesse, assignato vicariis, unde honeste vivant et in spiritualibus et sinodalibus possint episcopis et eorum officialibus1 re- spondere, liceat vobis cetera ad usus vestros, quibus deputata sunt, retiuere salva moderatione concilii generalis3. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: I, 73v. n. 43; II, 90v.; A. 20 n. 4 Latine et Germanice; D. Germanicc. 1. pos- sint — officialibus deest I. 2. salva — generalis deest I.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 407, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/4a619eb9-c375-4776-98b7-d68ff6836a64/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success