Ordinis Theutonici, Nr. 324, S. 307
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 324, S. 307


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum lerosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Quociens postulatur a nobis, quod rationi conveniat et canonice consonet sanctioni, petencium desideriis facilem debemus prebere consensum, ne in eo difficiles videamur, quod convenit celeriter indulgeri. Eapropter vestris postulationibus inclinati, ut iura vestra testimonio vestrorum fratrum probare et tueri possitis, liberam vobis concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani xvi kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: I, 67 v.; II, HOv. n. 66; A. 20 n. 64 Latine et Germanice; D. 66. — Cum dato: Laterani xvi kal. febr, p. n. a. 5. Originale in archivo Regimontano; R. 57 inter Katispo- nensia n. 10. In archivo Regimontano (cf. Napiersky I, 4 n. 13) transsumtum d. d. Accone 1277 oct. 19 per Bonacursum Tyrensem archiepiscopum, Ierosolimitani patriarchatus et Acconensis epi- sCopatus vicarium, cuius adest sigillum, ct Oailardum, Bethlehemitanum episcopum, Iohanne Ac- conensi clerico, notario Romano, subscribente confectum. Cuius transsumti apographum e domo Ellingensi in R. 40 n. 24. Alterum transsumti originale est in archivo ordinis Thcutonici Vindo- bonensi, unde edidit Hennes I, 226 n. 259. •
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 324, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f8282a14-8abd-418b-8002-3214e76b2ff1/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success