useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Dokumenty miasta Lublina DmL, sygn. 80
Signature: DmL, sygn. 80
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7 VI 1541, Wilno
Król Zygmunt Stary potwierdza dokument wójta i ławników miasta Lublina poświadczający ugodę między burmistrzem, rajcami oraz całym pospólstwem, a przedmieszczanami. Aussteller: król Zygmunt Stary Empfänger: miasto Lublin
Source Regest: 
Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
 


Current repository
APL

Material: pergamin
Dimensions: 548 x 352 mm.
    Graphics: 
    x
    Sigismundus Dei gratia rex Polonie, magnus dux Litvanie, Russie, Prussie, Mazovie etc. dominus et heres, significamus tenore presentium universis, quibus expedit, quia exhibite sunt coram nobis littere in papiro scripte, sigillo civitatis nostre Lublinense obsignatae, continentur in se quandam concordiam inter praeconsulem et consules ac totam comunitatem suburbanorum civitatis nostre predicte Lublinense petitumque est a nobis ut eam authoritate nostra confirmare dignaremur quarum literarum tenor est talis: „Advocatus et scabini iurati civitatis regie Lublinense, significamus tenore presentium, quibus expedit universis harum noticiam habituris, quomodo coram nobis in iudicio exposito, feria quarta proxima ante festum vinculorum sancti Petri celebrato comparentes personaliter famati domini Joannis Lanbecz praeconsul, Nicolaus Wisniowski, Joannes Lubomelski, Joannes Domarat consules residentes, suo et omnium aliorum antiquorum consulum czechmagistrorumque et generaliter tocius communitatis intra menia civitatis Lublin nominibus ex una et providi Martinus Gamba serifex, Clemens caldactor, Venceslaus et Alexius fabri, Stanislaus Niiziolrk vector, Joannes vector Crowka, Mathisb Gumienko, Bartholomeus Zak et Mathias Gozdct pistores Blasins et Paulus Malnik gladiatores, Bartholomeus Rewka et Stanislaus Otrampka pilratores, Mathias et Joannes figuli Bartholomeus Pachuczi et Venceslaus textores, suburbani suo et czechmagistrorum et relique, tocius communitatis ante civitatis Lublin degentes, nominibus ex altera partibus. Palam et expresse beneque deliberati occasione omnium et singulorum controversiarum ac iurgiorum per suburbanam, communitatem civilem motarum nuper et excitatarum, talem, ut sequitur inherentes literis serenissimi principis et domini Casimiri, olim regis Polonie civitati Lublinensi in similisus citata controversia, concessis, quarum ipsa suburbana communitas etiam transsumptum sub titulo faelicis recordacionis Joannis Alberti regis Polonie habent, inviolabilem et perpetuam, sub vadio in ipsis literis contentam concordiam tenentum fecisse recognoverunt. Quia videlicet, suburbani prefati et eorum successores perpetuis temporibus iuxta ordinacionem in eisdem litteris regiis contentam secundum omnes et singulos eorundem articulos per consulatum Lublinense nunc et pro tempore existencium, manuteneri et conservari debent, preter articulum in fine eorundem contentum que ipsos suburbanos pro eorum iniuriis ad capitaneum loci posse confugere declarat. Cui articulo ipsi suburbani pro se et suis posteris de facto renunciaverunt et renunciant perpetue per presentes ita videlicet, quod si alicui suburbanorum in speciali vel communitati in generali inferri in aliquo a consulatu Lublinensis existimaverint extunc talem iniuriam coram tota residencia consulari antiqua et nova primo exponere iusticiam, ubi si se gravatos putaverint extunc tempore electionis consularis iuxta morem antiquum quolibet anno fuerit coram advocato et scabinis, czechmagistris et quinque viris ac tota communitate civili de iniuria quam se habere apud dominos consules pretenderit vel aliquis eorum pretenderit queri illis et iusticiam expostulare licebit quod si et civili communitate, quod absit, iusticiam se assequi non posse putaverint extunc non alias quam ad sacram regiam maiestatem deinceps illis tamque ad dominum superiorem recurrere et provocari appellare licebit. Harum quibus sigillum nostrum impressum est testimonio literarum. Actum et datum in Lublin, feria quarta proxima ante vinculorum sancti Petri, anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo quinto”. Nos itaque peticionibus dictorum praeconsulis et consulum civitatis nostre predicte Lublinense annuentes eam ipsam concordiam in quantum de iure ac sine preiudico et nocumento aliorum quorumenque factam, authoritate nostra approbamus, ratificamus et confirmamus eamque ratam et gratam habere volumus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est apressum. Datum Vilne, feria tercia Pentecostes, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo primo, regni vero nostri anno tricesimo quinto. Samuel episcopus Chelmensis nominatus Plocensis et vicecancellarius subscripsit.
    Source Fulltext: Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie


    Languagej. łaciński
    Places
    • Wilno
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.