CA f. 39
Noscant universi, quod nos Vlricus prepositus unacum conventu sancti Nycolai concessimus tribus filiis domine Fridrunis scilicet Vlr[ico], Wernhardo, Arnoldo ortum in Líbgedinge ad censum XII denariorum et IIos a denarios ad messem solvent hac interposita conditione, ut nullus suorum heredum post horum trium tempora propter hoc in eodem orto aliquid sibi iuris debeat usurpare, sed sine alicuius contradictione libere nobis cedet. Insuper quicumque de tribus híís fratribus possessor orti fuerit, ad predicti census solutionem nobis singulis annis tenebitur et ad placita nostra et alia, que ab aliis civibus super iure consilii (?) nobis debentur.
Acta sunt hec anno domini Mo CCo XXIIIo apud sanctum Nycolaum
presentibus ibidem
Vlr(ico) tunc preposito,
Eckardo decano,
Rickero camerario,
Gregorio cellerario,
Heinrico milite,
Walthero,
Ludewico monachob,
Vlr(ico) preconec,
Engilberto et Heinr(ico) trium fratrum amicisd
et pluribus aliis.
- (CA) Monumenta Boica Band IV, Seite 277, Nr. LXXVII (unvollständig, fehlerhaft) ‑
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 607, 608, Nr. CCLXXVII (fehlerhaft)
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
- St. Nikola
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 278, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/278/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success