CA f. 41
Noverint universi Christi fideles, quod Hiltbrandus civis Patauiensis in novo foro cum consensu tam sue coniugis Perhthe quam prolis scilicet filii Philippi et filie Riczine pro remedio animarum suarum tradidit ecclesie sancti Nycolai XXX denarios de duabus domibus suis et areis in novo foro iuxta fontem positis annuatim solvendos de utraque XV ab his, quicumque possessores fuerint earundem [conditione]a, ut eisdem denariis aniversarius suus apud nos memorie commendetur.
Actum est hoc anno incarnationis dominice MoCCoXXoIIIIto, indictione XXIIa, in nativitate sancte Marie apud sanctum Nycolaum presentibus his, qui pro testibus sunt notati:
Heinr[icus] Wenthob miles,
Siboto iuxta fontemc,
Waltherus,
Pabo,
Wipotto lapicidad,
Waltherus wagnere,
Chunradus seilerf,
Wernhardus,
Perhtoldus socer eiusg,
Pilgrimus,
Wilhalmus,
Lvtwinus pistor,
Vlricus faber,
Alber textorh,
Chvnradus,
Perngerus
et alii quam plures cives.i
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 612, Nr. CCLXXXV
Comment
Korrekturdurchgang: Korr. 1, 2Language:
Notes:
- Passau, St. Nikola
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 285, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/285/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success