CA f. 42
Quoniama oblivionem maxime constans est posse memorie novercari, ideo ea, que a nobis geruntur, negotia volumus scripture testimonio roborari. Notum igitur sit omnibus presentem paginam inspecturis, quod ego Blasius genere sclavus ordine subdyaconus ob remedium anime mee possessiones meas contuli ecclesie sancti Nycolai Patauie presente domino Chunrado sacerdote eiusdem ecclesie canonico, qui tunc temporis curie predicte ecclesie in Můtarn preerat, mea pura et libera voluntate: in Muer ap[ud] Treisemam aream unam, in Hirsowe pomerium unum cum viminibus adiacentibus, in Stalhoven pomerium unum, in Rossaze vineas duas tali videlicet interposita conditione, ut idem domini sancti Nycolai solverent vineas easdem pro X libris Wien[ensis] monete apud Iudeum nomine Bibas, cui easdem possessiones obligaveram. Et qualiter hanc meam donationem pro testamento habere decrevi, volo et statuo, ut nulli liceat pretextu quarundam promissionum, quas quanqam feci, frivolas eas reputans atque vanas et nullius fuisse vigoris nec cuiquam exceptionibus aliquibus hanc meam donationem impugnare. Et ut hec maius robur habeant firmitatis sub testimonio subscriptorum testium, qui tuncb personaliter aderant, verbis et factis, quibus potui ac debui, pleniter confirmavi.
Híí sunt testes:
Eberhardus et
alter Eberhardus sacerdotes,
Hainricus forster,
Siuridus lader,
Wolfkerus,
Eberhardus de Hunsheim,
Otto Gier
et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis MoCCoXXXoIXo , VIIo Idus Julii in civitate Můtarn..
- (CA) Monumenta Boica Band IV, Seite 282, 283, Nr. LXXXII
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 3, Seite 70 f., Nr. LXIV
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
- Passau, St. Nikola
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 287, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/PassauSNikolaTB/287/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success