Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 573. , S. 564
Universis presentes litteras visuris et audituris ego Philippus de Sulpze notum facio, quod fiduciavi fide data et feci homagium quod manschaf appellatur civitati et civibus Coloniensibus ac iuravi tactis sacrosanctis coram eis, qnod deinceps unumquemque de prefatis civi
541
bus ubicumque posse habuero, favorabiliter debeo promovere in bonis suis et persona, et ubi intellexero, quod civitati et civibus predictis est dampnosum, de lioc debeo ipsos premunirc sinc dolo. Si vero prefati cives indiguerint mei et requisierint, quod veniam in auxilium eorundem, extunc veniam Coloniam cum uno socio cum armis fide- liter ipsis serviendi et quamdiu voluerint apud eos permanendi, sic quod quolibet mense michi et socio meo dabunt, sicut aliis armigeris bone nationis solent dare, fraude et dolo cessantibus penitus in pre- missis. Super hiis in testimonium atque fidem rogavi discretos viros Wilhelmum dictum Morart scabinum et Henricum dictum de Speculo in viltzengraven cives Colonienses, ut sigilla sua pro me ducerent presentibus appendenda, quod nos Wilhelmus et Henricus iam dicti protestamur esse verum sine dolo.
Datum sabbato proximo ante dominicam diem quadragesime qua cantatur Invocavit, anno domini millesimo trecentesimo nono.
Nach dem Original im Stadt-Archiv; das Siegel des Wilnelm Morart, qnergetheilt mit gestiirztem Sparrenschnitt, verletzt, das andere, drei Siegel im Felde, gnt erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 573. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/065f671c-de19-48cb-9c04-2666fca2469c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success