Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 84. , S. 84
Nos capitulum maioris ecclesie Coloniensis, notum facimus uni versis in perpetuum, quod vendidimus W. subdecano Coloniensi et Th. de Bure nostris concanonicis ad opus et memoriam magistri Henrici de Emelesse quondam nostre ecclesie scolastici annuos tri- ginta et duos solidos Coloniensium denariorum pro quadraginta marcis Coloniensibus nobis ab eisdem numeratis, traditis et assigna- tis et in utilitatem ecclesie nostre conversis, quos quidem triginta et duos solidos ad memoriam ipsius scolastici in ecclesia nostra perpe- tuo faciendam annis singulis de tritico nostro, quod nobis apud Efferne solvitur, persolvemus et solvere promittimus bona fide, tali modo et temporibus, quibus dicti subdecanus et Th. ordinandum et in librum memoriarum nostrarum duxerint inscribendum. In cuius rei testimonium presentes literas sigillo ecclesie nostre dedimus com- munitas.
Datum in octava pasche anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto.
Aus dem Copiarium des Domstiftes, Nr. 195, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 84. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/066242c5-a2e5-4a0d-b6f6-eeb0a8d34f83/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success