Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 485. , S. 491
6. October.
Nos Reynaldus comes Gelrie nniversis presentes litteras visuris et audituris notum facimus, nos habuisse et recepisse ex causa mutui a dilectis amicis nostris indicibus, consilio ceterisque civibus Colo- niensibus milie quadraginta et quatuor marcas Coloniensium denario- rum et in usus nostros convertisse, quas eisdem de redditibus nostris annuis in Colonia solvere promittimus pro nobis et heredibus nostris in hunc modum: volumus enim, quod dicti cives singulis annis futuris sine aliqua contradictione nostra et offensa levent et retineant sibi de redditibus nostris in Colonia centum marcas, qui anni incipient currere in festo beati Martini proximo nunc futuro, donec dictas mille quadraginta et quatuor marcas, de quibus ipsos cives quitos dimitti- mus et clamamus, levaverint et receperint in eisdem. Extunc vero dicti redditus ad nos et nostros heredes libere revertentur et nobis singulis annis solventur, secundum quod in litteris super hoc confec- tis plenius continetur, fraude et dolo penitus in hiis exclusis. ln cuius rei testimonium et firmitatem sigillum nostrum duximus presen- tibus appendendum.
Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, feria tertia post festum beati Remigii.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Reitersiegel mit Rucksicgcl gut er- halten.
3U*
468
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 485. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/896d7182-3ec4-443e-b95a-daac60efb624/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success