Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 405. , S. 412
1294, 30. October.
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Henricus dictus de Schayfporcen canonicus ecclesie sanctorum apostolorum in Colonia, Rfidolphus dictus Monachus de Heymberg sororius eius et Margareta uxor sua, soror Henrici predicti, notum facimus, quod receptis a nobis viginti et quatuor marcis a civitate et civibus Coloniensibus in re- compensationem dampnorum, que nobilis vir dominus de Heymsberg quondam patri Henrici et Margarete predictorum tam per captivita- tem quam alium modum intulit occasione civitatis et civium predic- torum in bonis et persona, promittimus et ad hoc nos obligamus per presentes, quod pignora, que supra dominum de Heymsberg et cives Colonienses predictos accepimus et habemus, restituemus et refunde- mus illis, quorum sunt, sine protractione, non moturi nec facturi con- tra eosdem dominum de Heymsberg et cives Colonienses per nos seu alios nomine nostro requisitiouem, actionem et impetitionem oc- casione dampnorum predictorum in futurum, sed expectabimus ami- cabiliter, quousque aliis civibus Coloniensibus, quibus simili modo dampna suut illata ab ipso domino de Heymsberg occasione civitatis memorate, solutio tit et recompensatio dampnorum habitorum, in qua
389
solutione nobis tunc facienda tertia pars viginti quatuor marcarum 1294 predictarum nobis defalcabitur de tempore ad tempus, donec ea, que nobis vel nostris heredibus competunt, pro dampnis habitis ex parte domini patris nostri predicti nobis fuerint restaurata et soluta, fraude et dolo cessantibus in premissis. Super hoc in testimonium atque fidem sigillum domini Pagini de Heymberg militis avunculi Rfidolphi Monachi predicti rogavimus presentibus apponi, et ego Henricus pre- dictus sigillum meum apposui huic scripto. Et ego Paginus predic- tus fateor, quod ad petitionem Henrici, Rfidolphi et Margarete pre- dictorum sigillum meum duxi presentibus apponendum in testimonium premissorum.
Datum anno domini mcc nonagesimo quarto, sabbato ante festum omnium sanctorum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das erste Siegel, ein quergetheiltes Feld mit einem gerauteten Andreaskreuz, hat die Umschrift: S. Panini de Hemberg mi- litis; die Umschrift des zweiten (zwei Vogel) unleserlich.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 405. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/094d3571-32ef-4fee-8f52-b9c7159f0f93/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success