Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 545. , S. 543
Universis presentes litteras visuris ego Tilmannus filius quondam Tilmanni molendinarii de Lessenich notum facio publice protestando, quod cum ego ex successione parentum meorum unam vineam conti- nentem dimidium iurnalem sitam in parrochia de Lessenich nunc spectantem ad magistros et infirmos domus leprosorum extra muros Colonienses hereditarie excoluissem pro medietate reddituum prove-
520
1307 nientium ex eadem et adhnc cxcolere possem, si in expensis snffice- rem, ipsam vineam, qnia ad cultnram ipsius non sufficio, ad manus dictorum infirmorum et magistri eorundem presentibus supraporto libere et solute et renuncio omni iuri, quod habeo et hactenus habni in eadem, ita quod ipsi infirmi seu eorum magister qui pro tempore fuerit nomine eorundem cum eadem vinea suam possint liberam fa- cere voluntatem, mea seu heredum meorum contradictione qualibet non obstante. In cuius rei testimonium rogavi sigilla venerabilium virorum dominorum Hermanni de Rennenberg subdecani ecclesie Colo- niensis et Danielis plebani de Lessenich apponi huic scripto. Nos vero subdecanns et plebanus predicti, quia premissa supraportatio coram nobis facta fuit, simul et renunciatio, sigilla nostra ad preces dicti Tilmanni et magistri predicti presentibus sunt appensa.
Actum et datum, Aleide, Jacobo eins filio et Arnoldo parrochianis in Lessenich et aliis fidedignis presentibusanno domini millesimo trecentesimo septirao, in vigilia beati Martini episcopi.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des subdecanus, eine weibltche Figur, hat die Umschrift: S. subdecani Coloniensis; um die Figur: Egypciaca.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 545. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/f570953a-298c-4c0e-8479-a6740bb527c0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success