Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 579. , S. 570
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 579. , S. 570
1310, 11. December.
1810 Universis presentes litteras visuris et audituris ego Thilmannus filius quondam domini Theoderici de Reynbach militis notum facio, quia honorabiles viri et discreti domini iudices, scabini, consilium et cives universi Colonienses ob amicitiam quam ad me gerunt et fa- vorem me in suum concivem receperunt et promiserunt michi dare singulis anuis quamdiu vixero decem marcas Coloniensis pagamenti usualis in festo beati Martini yemalis vel infra quindenam postea sine captione, quod si non fecerint, extunc dictos denarios conquirere potero ad usuras cawercinorum, quamlibet marcam pro tribus obulis septimanatim, de quibus usuris cum sorte michi satisfacient nec ad maius dampnum potero eos artare; quod in vinculum buiusmodi ami- citie et favoris ipsis observande diebus vite mee sollempniter et cor- poraliter prestiti iuramentum, quod ab hoc tempore inantea fidelis ero ipsis firmaque amicitia obligatus et mnniam eos in omnibus, que ipsis intellexero esse mala. Promittens sub eodem iuramento, qnia dominus de Lewenberg predictis civibus dampna gravia intulit per incendia et rapinas et adhuc inferre poterit in bonis eorum et per- sonis, quod quandocumque et quotienscumque requiror ex parte civium predictorum et michi fuerit demandatum, quod diftidationem faciam Domino de Lewenberg predicto et in continenti secundum omne posse meum sibi suisque adiutoribus, inimicis et persecutoribus civium Co- loniensium predictorum ubicumque Jocorum potero perincendia, rapi- nas dampna faciam in bonis suis et personis et vineas suas destrnam resicando, tamdiu de hoc non cessando, donec michi demandatum fuerit ex parte civium predictorum, quod magis non attemptem contra ipsum. Et si dicti cives iterum michi demandaverint, quod dampna inferam eidem, hoc faciam in omni forma, sicut superius continetur. Et si propter hoc ex parte domini de Lewenberg et suorum coadiu- torum michi et meis aliquod dampnum illatum fuerit in bonis et per- sonis, id michi refundi a predictis civibus Coloniensibus non requiram neque mei, quia ad restitutionem eius non sunt astricti. Ego enim cum eodem domino de Lewenberg et suis adiutoribus non faciam compositionem neque ipsis treugas dabo, nisi sit de bona voluntate et consensu civium predictorum, et quemlibet eorum, quandocunque ve-
547
nerit in districtum meum vel loenm in quo posse habeo, pro me et 1310 meis tuebor et defendam cum omni affectione tamquam amicos et homines meos bona fide, quod vice versa michi et bominibus meis in civitate Coloniensi tamquam concivibus suis fiet. Et quia grave est, quod aliquis pro alio gravetur et exinde rancores oriuntur, non per- mittam de cetero, quod aliquis civium Coloniensium pro aliquo debito vel delicto alieno arrestetur, impetatur vel retardetur per aliquam oc- casionem in districtu meo vel in alio loco ubi posse habeo, fraude et dolo penitus in hiis exclusis. Sed si aliquis civium Coloniensium pro debito aliquo alloqueretur in districtu meo et hoc negaret, is sola manu iuramento prestito absolvetur a tali allocutione favorabiliter sine captione, ct idem fiet hominibus meis in civitate Coloniensi sine dolo. Post mortem vero meam liberi erunt ipsi cives Colonienses a solutione predictorum reddituum nec aliis meis heredibus in aliquo manebunt obligati vel astricti. In cuius rei testimonium et firmitatem sigillum meum duxi presentibus appendendum.
Datum anno domini millesimo trecentesimo decimo, feria quarta post festum beati Nicolai episcopi.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, zwei itber einander gekreuzt liegende Gleven, gnt erhalten. Der Abdruck bei Lacomblet III, 97 ist aua dem grossen Privilegienbuche f. 61.
35*
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 579. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/1cb22128-c2b6-4126-a5a5-d9c02bee6643/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success