Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 363. , S. 347
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Fridericus de 1292 Murse miles notum facimus, quod habita computatione cum civibus Coloniensibus de anuuis redditibus, quos nobilis vir dominus noster comes Gelrie habet in civitate Coloniensi et qui sibi cesserant de novem annis preteritis et qui expiraverunt in festo beati Remigii proximo nunc elapso, recepimus nomiue domini nostri comitis predicti ab eisdem civibus septingentas marcas et quadraginta marcas Colo- niensium denariorum, quas distribuimus in Colonia creditoribus domini nostri comitis predicti preseute Johanne dicto de Abbatis-curia cive Coloniensi, qui confessus fuir, se recepisse de redditibus ipsorum no- vem annorum centum et sexaginta marcas Colonienses, de quibus eisdem civibus warandiam plenariam facere promisit coram domino comite memorato. Super boc in testimonium atque fidem sigillum nostrum apponi fecimus buic scripto.
Datum et actum anno domini MCC nonagesimo primo, feria quarta post epiphaniam domini.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, oben Turnierkragen, in der Mitte Qnerbalken, hat die TJmschrift: S. Friderici de Murse militis.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 363. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/b602f158-51ce-4460-9ea0-3fa8354706e6/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success