Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 434. , S. 437
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 434. , S. 437


Universis presentes litteras visuris et audituris nos Sybodo dictus iu der Spitzen et Hilla soror eius cives Colonienses notum facimus
414
12% et tenore presentium publice protestamur, quod nos domum sitam in vico, qui spitze vocatur, Colonic, quam nos construi fecimus et parari, de scitu et consensu honesli viri domini Johannis dicti Overstolz de Lintgassen magistri et aliorum procuratorum domus infirmorum de leprosis cxtra Coloniam in arca, quam quondam Hermannus dictus Iserenschoef eidem domui infirmorum legavit ob salutem anime sue propter deum, rccepimus et conduximus bcreditarie a magistro et procuratoribus supradictis concedentibus et locantibus nobis eandem domum, que tamen due sunt mansiones sub uno tecto, pro una marca census denariorum pro tempore Colonie currentium et dativorum, quam marcam nos vel beredes nostri predicte domui infirmorum de leprosis quolibct anno solvere et dare tenebimur terminis infrascrip- tis: scilicet sex solidos in festo nativitatis domini et sex solidos in festo nativitatis beati Jobannis baptiste vel infra quatuor septimanas post quemlibet terminorum predictorum sine captione tali conditione, si dictus census eidem domui infirmorum de leprosis solutus non fuerit neque datus in aliquo terminorum predictorum, quod dicta domus cum area, prout iacet ante et retro, subtus et superius, ad candem domum infirmorum de leprosis libere et sine contradictione cuiuslibet sit devoluta. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem pre- sentes litteras conscribi fecimus, quas sigillis domini Godefridi dicti Grin et domini Johannis dicti de Speculo scabinorum Coloniensium tradidimus eisdem magistro et procuratoribus domus iufirmorum de leprosis communitas. Et nos Godefridus et Jobannes scabini predicti fatemur, quod ad petitionem Sybodonis et Hille predictorum sigilla nostra presentibus appendimus in testimonium premissorum.
Actum ct datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, feria secunda ante festum beati Thome apostoli.
Nach dem Original im Stadt-Archiv; die Siegel abgefallen.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 434. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/1e7dc234-1d29-40f7-8265-6b0f691d9078/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success