Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 129. , S. 130
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 129. , S. 130


Sifridus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Ytaliam archicancellarius, universis hanc scedulam in- specturis salutem et omne bonum. Universitatem vestram nosse vo- lumus, quod prehabito consilio statuimus et ordinavimus, quod qua- tuor denarii cadant de marca novorum denariorum in moneta Colo- niensi, et hoc statutum nostrum firmiter precipimus probatori nostro, qui super monetam nostram iuravit firmiter quod observet, et huius rei prestamus auctoritatem eidem probatori et universis nostris fide- libus, qui vulgariter husgenoze appellantnr, de civitate Coloniensi. Quia vero eosdem fideles nostros videlicet husgenozen ut pupillam oculi nostri merito conservare volumus, ut commodis eorum habun- danter invigilemus, in plenariam huius facti nostri warandiam eis litteras nostras presentes indulsimus sigillo nostro insignitas.
107
Datum anno domini MCC septuagesimo quinto, feria quarta proxima 1276 post dominicam quadragesime qua cantatur Letare Jherusalem, pon- tificatus nostri anno primo.
Jiach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, das an rothseidenem Fadeu- bundel hing, abgefallen.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 129. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/20b29d82-c3f2-4b57-9ada-e5f4f70a91ec/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success