Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 403. , S. 410
Nos domina Cristina soror reverendi domini archiepiscopi Trevi- rensis, relicta domini Johannis bone meutorie advocati de Hunoltstein, et nos Johannes filius eius advocatus de Huuoltstein et burcravius in Berincastel notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod
387
de omnibus iniuriis et dampnis a civibus Coloniensibus nobis quon- 1294 dam iniuste illatis per scabinos et consilium, dominum Gerardum dictum comitem, dominuiu Constantinum de Lisekirche ceterosque ci- ves Colonienses est nobis plenarie satisfactum, unde remittimus pure et integre per presentes predictis civibus omnes iniurias ab ipsis nobis quocumque modo exhibitas et illatas. In cuius rei testimonium, quia propriis caremus sigillis, sigillo reverendi domini archiepiscopi Trevirensis rogavimus presentem litteram communiri. Nos Boemundus archiepiscopus Trevirensis ad petitionem sororis nostre Cristine et cognati nostri Johannis advocati de Hunoltstein sigillum nostrum pre- sentibus duximus apponendum.
Datum anno domini mcc nonagesimo quarto, in vigilia beati Mi- chaelis archangeli.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Erzbischofs Boemund ziem- lich gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 403. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/23ec9755-8d21-4c6c-9220-af5285baf094/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success