Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 475. , S. 481
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 475. , S. 481
![00000481.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000481.png)
![00000482.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000482.png)
In nomine domini amen. Noverint universi presentes et futuri, quod ego magister Lutginus scolasticus ecclesie sanctorum Aposto- lorum Coloniensis cum denariis Gerardi famuli dicti de Moguntia bone memorie, qui fuerunt tredecim marce, et cum undecim marcis, quas ego superaddidi de meo, emi erga Cristinam de Kocghendorp relictam quondam Urbani tres iurnales pratorum sitos in Dirmetzheim ad pontem qui dicitur Steinbruohe, qui dicuntur Lucgere, item septem
') Die Handschrift hat: ebdomidarius.
458
1299 qnartalia terre arabilis sita in campo de Rocgendorp et dicitnr locus. in quo sita sunt infra undecim inrnales, quod vulgariter dicitur binnen den eylf morgeu. Que Cristina cum Johanne filio eius, Helewigi et Methildi sororibus, filiabus dicte Cristine rennnciaverunt dictis bonis in presentia scabinorum de Lechenich, et recepit dicta Methildis filia Cristine antedicte predicta bona ab ecclesia nostra sanctorum Aposto- lorum pro annuo censu unius marce denariorum Coloniensium sol- vende in festo Remigii vel infra quatuor septimanas sine captione sequentes. Extunc si non solverit dictum censum dicta Methildis, cadet ab omni iure, quod de dictis bonis habebat vel habere poterat ratione concessionis antedicte, et ecclesia nostra de predictis bonis suam liberam poterit facere voluntatem. Predicta etiam bona rema- nebunt indivisa; preterea quandocunque predicta bona vacare conti- gerit vel ad aliam manum transferri, si remanent inter heredes, cum dimidio censu relevabuntur, si vero ad extraneam manum, cum integro censu relevabuntur, prout hec in carta scabinorum in Lechenich pleuius inveniuntur scripta. Predictus census videlicet marca superius ex- pressa convertetur ad procurationem duarum honestarum candelarum, que accendentur in elevatione corporis Christi ad maius altare in choro domine nostre.
Acta sunt hec anno domini mCC nonagesimo octavo, circa carnis- privium.
Aus dem Copiarium des Apostelstiftes, f. 50, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 475. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/25ad998b-ff9d-4e15-8f8e-a4904abfabdc/charter>, accessed 2025-02-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success