Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 206. , S. 199
Universis presentes litteras inspecturis iudices sancte Maguntinensis 1281 sedis cognoscere veritatem. Noveritis, quod propter hoc in nostra et aliorum fidedignorum presentia constitutus magister Wilhelmus apothe- carius filius quondam magistri Eckeberti apothecarii et Agnetis eius uioris legitime, civium Coloniensium, confessus fuit et est publice et recognoscens expresse, se contulisse anno domini millesimo ducente- simo sexagesimo quinto in crastino beate Gertrudis et dedisse pure et simpliciter donatione perfecta inter vivos immutabiliter et sine spe aliqua revocandi capitulo et ecclesie Coloniensi pro ipsius et parentum suorum remedio animarum bona sua hereditaria ad ipsum ex suc- cessione parentum suorum predictorum legitime devoluta ad habenda, tenenda et possidenda in perpetuum pleuo iure, videlicet mediam partem domus et aree, que quondam herin conpeyrin hus vulgariter appellabatur, in sancti Albani parrochia site, ante et retro, suptus et supra, prout ibi iacet et quatuor septimas partes et dimidiam septimam partem domus et aree portam babentis site iuxta stolchin- gazzen retro attingens artam plateam begginarum et totidem parve domus et aree in ipsa platea retro super ortum predicte domus edi- ticate et quartam partem trium domorum, quarum due contigue sunt porte domus supradicte versus orientem et tertia cum duabus hinc- inde camerulis, que contigua est curie eiusdem parrochie plebani, cuius etiam ortus attingit cymiterium canouicarum sanctarum virgi- num, ante et retro, suptus et supra, prout ibi iacent, et alias si quam in Colonia habebat heredidatem, et idem magister Wilhelmus donationem huiusmodi innovans ipsamque ratificans contulit atque dedit predicta bona dicto capitulo et ecclesie Coloniensi et iam eum transtulit pro sue et parentum suorum animarum salute in omni forma, prout superius est expressum. In enius rei testiiuonium sigillum no- strum presentibus duximus apponendum, protestamur etiam, quod dic- tus magister Wilhelmus suum proprium sigillum, quo utitur et uti consuevit, similiter hiis litteris apposuit in testiuionium veritatis.
Actum et datum in consistorio sancte Maguntinensis sedis, ubi in- dicio consuevimus presidere, anno domini millesimo ducentesimo octo- gesimo primo, die Sixti.
Ans dem Copiarium des Domstiftes, Nr. 200, im Stadt-Archiv.
176
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 206. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/f99ec2d2-607b-4f14-b8d9-5f8599679fb7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success