Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 230. , S. 224
Universis presens scriptum visuris et audituris nos Cristantia, Reynardus, Johannes et Hermannus maritus dicte Cristantie dicte de Wolkenborgh, cives Colonienses, notum esse cupimus, quod orta ma- teria questionis inter venerabiles dominas abbatissam, decanam et capitulum secularis ccclesie sancte Cecilie Coloniensis ex una paric et nos ex altera de quinque solidis annuis persolvendis a nobis ac nobis super hoc conventis coram iudice competenti auctoritate apos tolica constituto, videlicet cantore ecclesie sanetorum apostolorum in Colonia post diutinam altercationem1), sponte ac libere recognovinms et confitebamur ac recognoscimus, nos debere dictis abbatisse, decaue et capitulo dictos quinque solidos de domo sita apnd dictum claus- trum sancte Cecilie, que vulgariter Wolkenburgh appellatur, solven- dos in terminis infrascriptis, videlicet in festo sancti Lamberti duos
') Die Handschrifl hat: altrecatkraem.
201
solidos, de quibus consuevit et debet fieri memoria quondam Ancelmi 12R3 avi nostri, que si de cetero negligenter fierer, querimoniam deferre poterimns apnd dictam abbatissam, deinde apud decanum maiorem et postremo apud reverendum patrem et dominum archiepiscopum Coloniensem, qui pro tempore fuerit, super hoc iustitiam recepturum, item in festo Lucie tres solidos obligantes nos ac dictam domum de Wolkenburg cum area, prout iacet subtus et superius, ante et retro, pro dictis quinque solidis de cetero absque aliqua diminutionc in dictis terminis integraliter persolvendis renunciantes omni excep tioni iuris canonici vel civilis vel facti, quod nobis contra premissa vel aliquid premissorum posset suffragari aliquatenus et hoc univer- sitati vestre ac omnibus, quorum interest specialiter, sub sigillis venerabilis officialis Conr. Coloniensis plebani sancti Petri et Her manni dicti Knut civis Coloniensis significamus et nos officialis, plc banus sancti Petri et Hermannus dictus Knut predicti protestamur, quod ad petitionem Cristantie predictorum sigilla nostra apposuimus hnic scripto.
Datum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, undecima kal. Martii.
Aus dem Copiarium von s. Ceciben f. 10.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 230. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/29270fe5-5bb8-46b5-a6af-60f8cee20c66/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success